Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 4
Ideoque partes exteriores remanent minus calidae, et quasi
frigidae,
praesertim aëre frigido, vel minus calido subeunte: ac tremunt,
quia non tantum
habent spiritum, qui possit earum sustinere
pondus.
Est quidem accidentalis,
non essentialis actio, qua vivus occidendo
dat mortem. In arte vero non requiritur
similitudo naturalis
inter effectum causamque sicut haec scriptura fit a me, qui sum
homo,
et non scriptura: attamen habeo in mente scripturae similitudinem,
ideoque
huic chartae ipsam do. Nec instrumento sed agenti
principali similis est effectus.
Itaque haec doctrina meae menti similis
est, characterum vero lineamenta calamo et
atramento in colore,
gracilitate, et obtusitate: Horum enim instrumenta sunt
principaliores
causae quam ego: non autem configurationis. Igitur cum
quis
occidit alterum, mors est similis mentali cogitatui occisoris, et non
eius
naturae: vulnus autem latum est oblongumque simile gladio.
Quando autem casu
occidit, similis est cogitatui primi motoris, cui
nihil est a casu; ut patet ex Metaph. Caeterum cum calor occidit
frigus expellendo a ligno vel penitus
interimendo, quod evenit, si
quis iaciat nivis globulum intra magnam fornacem
accensam, affirmare
oportet, mortem non a calore oriri, sed a non esse frigoris.
Calor
enim ut frigus occidat, aliud nihil facit, nisi calefacere. Ergo per
se
dat ligno calorem, id videlicet quod est ipse et habet. At per accidens
fit,
ut pereat frigus, quod cum calore simul vivere non potest. Posse
autem perire, quod
potius impotentia est, ut in Metaph. dixi, advenit
frigori, quoniam ipse non est calor, ideoque secum manere
nequit.
Ergo hoc pendet ab aliqua non entitate, et ergo a communi nihilo;
unde
res originem ducunt virtute primi entis. Hic autem argutias
has persequi non est
locus, alibi discussas valde: Sed hoc modo inferre;
Ens nullum dare quod non habet.
Causa finalis et idealis non
dant, sed illa determinat, ista regulat Agentem:
formalis est datum quid
ab agente in materia sic concinnata, et formata, ut
respondeat ideae:
ergo non dat sensum: sed est effectus non causa generationis.
dicitur [Dicitur]
tamen causa geniti quatenus est determinatio materiae in esse dato. item [Item]
forma agens est a causa activa sui diffusiva elementari: passiva
vero
est concinnatio materiae et qualitatum activarum ab Ideatore sic
concinnante
per Fatum, Necessit. et Harm. et fit non facit. Sensus ergo non
est
a causa formali, nisi sit a materiali et activa elementationis, et a
causa
rationali, seu intelligentia. Quae operatur agricolando et medicando:
non autem per
se mutando, aut quippiam sui effluendo, ut
calor activus. vide Defens. supra positam. et c. seq. Solus ergo Deus
potest dare quod non habet
formaliter et materialiter; sed eminenter.
Omnis autem creatura est finitae naturae,
nec potest facere quod
non est. Et ideo nec coelum, nec Angelus potest calefacere
nisi sit calidum,
aut aliunde adducat calorem. Potest autem Deus, quoniam